La chiesa nel 1576
 
Archivio Segreto Vaticano. Congr. Vescovi e regolatori. Visite Ap.60 (giÓ Congr. Concilii, Visite Ap. Vol.119), anno 1576
 
f. 50 Die Iouis IX mensis Februarii 1576. Illustris et R.mus Domnus Episcopus, et Visitator apostolicus se contulit ad oppidum Montispiscalis, diocesis Grossetane, in quo adest ecclesia parrochialis seu Plebs Sancti Nicolai...

f.50v Baptisterii Fontem inuenit in angulo ecclesiae, lateritium non piramidatum, sed ad formam Altaris factum...et in tabula intus Fontem ducta, inuenit tantummodo uasculum pro effundenda aqua super caput Infantis. Sanctuarium est subtus predella altaris maioris....

 

 

f.50v ...Ecclesia est oblonga, et ubi conditum est altare maius latior quam in reliquis partibus, et e regione portae maioris repositum est dictum Altare maius amplum in forma...cum Icona uetusta, predellam habens in forma, ad quod ascenditur per gradum lapideum. In dicto altari nullum reperitur legatum, neque onus. In medietate a dextris dicti altaris maioris, in eadem latiori parte, adest altare Crucifixi, non dotatum....

 

 

c.51v Altare Sancti Sebastiani, a dextris aditus ecclesiae est longum, et latum ut decet, sed eius mensa est inequalis, Iconam habens pulcram, et deest crux ...Aliud altare Sancti Bernardini est nimis breue, et cum Icona decenti, non recte ornatum....

 

 

f.51 ...Sequitur in Naui sinistri cornu ecclesiae, Altare Assumptionis non ornatum ut decet, nec in forma sed arctum, et ab aliis altaribus differens, nec dotatum, et uel illinc remouendum, uel instaurandum, prout in ordinationibus. Subtus predictum, positum est aliud altare conditum, et ornatum in forma, cum Icona pulcra, et reliquis omnibus necessariis sed deest Crux. In dicto altari, reperitur sodalitium Mulierum Rosarii...Aliud altare, sub titulo Conceptionis, a sinistris ingressus ecclesiae recte iis omnibus, quae necessaria sunt ornatum, sed deest petra sacra, et crux...

f.52 Parietes ecclesiae humidi sunt, et incrustati, multisque in locis apparent foramina quedam. A sinistris etiam altaris maioris adest fenestra nullis uitris, nec staminea obducta. Pauimentum ecclesiae multis in locis est effractum....Cemeteria adsunt duo, unum a parte sinistra liminis ecclesiae, in quo maiori ex parte cadauera humantur, alterum uero a sinistra, et in ambobus, multa mortuorum ossa nuda conspiciebantur. Sepelliuntur excauata terra, etiam in ecclesia, cadauera, et subtus predellas Altarium. Nulla adest sacristia, quia diruta fuit tempore belli Senensis... Post altare maius, inuenit etiam construi ad presens cuppam, sub qua altare maius ponetur.