Archivio Segreto Vaticano. Congr. Vescovi e regolatori. Visite Ap.60 (giÓ Congr. Concilii, Visite Ap. Vol.119), (anno 1576).

C.44v źDie XX Februarii 1576 Cappella diuae Mariae de NiueIdem Illustris et R.mus D. Episcopus, et Visitator apostolicus uisitauit Cappellam sub titulo
 

 

c. 45 diuae Mariae Niuis extra moenia Ciuitatis Grosseti, quae est menbrum Confraternitatis Sancti Gherardi, et ornari, et manuteneri solet a Mulieribus dictae Confraternitatis et dicta Cappella unicum habet altare amplum in forma, et ornatum rebus omnibus necessariis preter predellam, quae effracta erat.

Fit sacrum in dicto altari singulis diebus sabbati, moso per unum, modo per alium sacerdotem, data illi mercedem, quae ex elemosinis colligitur, cum redditus nullos habeat, nec umquam habuerit, sed ex eleemosinis erecta, et instaurata fuit.

Cappella est pauimentata, et dealbata, et caelum quo altare tegitur testudinatum, reliqua uero tecti pars recte tegulis constructa.

Anterior cappellae pars clatros habet ferreos, et fores ualuis ligneis, et claue per dictas Consorores clauduntur.

Post altare in capsa seruantur infrascripta paramenta uidelicet....╗.
 

 

 
 

Torna su