La visita Bossi
 

 

 

 
La visita Bossi
 
«Accessit ad locum ubi olim condita erat ecclesia Sancti Andreae extra maenia Ciuitatis, quae erat membrum Sancti Galgani, et super uestigia ecclesiae quae uidebantur parum a solo eleuata, quidam Dominicus Cappellettus de Lucca edificauit aedes quasdam, et D. Iohannes Fortunius Canonicus et Iacobus Budus ibi presentes, recognouerunt uestigia et signa ipsius ecclesiae et idem etiam Dominicus fassus est, et affirmauit ibi ecclesiam fuisse, sed se excusauit quod credebat posse ibidem aedificare, ex quo prostrata erat omnino, et id sibi a nemine fuerat prohibitum, et bona ecclesiae, et bona ecclesiae obtinuit in emphiteosim perpetuam ex auctoritate apostolica facta etiam mentione fundamentorum ecclesiae in ipsis bonis existentium. In hoc autem subiecit se cuicumque ordinationi fiendae per ipsum R.mum D. Visitatorem offerens se paratum adimplere omnia, quae per suam R.mam Dominationem decernentur».