S.Pietro nel 1576
 
Die XVII Februarii 1576

Predictus Illustris et R.mus Domnus Episcopus, et Visitator etc. uisitauit ecclesiam simplicem Sancti Petri, quam R. D. Praepositus dixit esse unitam ecclesiae Cathedrali, sed nullam apparere scripturam, et dictam ecclesiam alter Prepositus dictae ecclesiae Cathedralis iam XX annis citra concessit Confraternitati Charitatis ab eodem Preposito erectae et fundatae.

Ecclesia est oblonga, non undique pauimentata, et parietes incrustati, et ueteres, et supra portam oculus ecclesiae absque uitris, seu staminea, et cum porta unica, quae per Confratres clauditur.

Reperitur in ea unicum altare....

 

f. 38 ...Inter ecclesiam predictam et oratorium inuenit altare non ornatum, nec amplum in forma, et illinc omnino remouendum. Visitauit Oratorium  dictae  Confraternitatis,

Archivio Segreto Vaticano. Congr. Vescovi e regolatori. Visite Ap.60 (giÓ Congr. Concilii, Visite Ap. Vol.119), c.37v

pauimentatum, et dealbatum, et cum coelo ex asseribus confectum, et cum duabus fenestrellis staminea occlusis, et alia fenestra nihilo occlusa, et in eo adest unicum altare non amplum, nec altum ut decet, sub cappella testudinata; prope Oratorium adest sacristia parua, et decens, in qua asseruantur infrascripta uidelicet...

f. 39 Dicta Confraternitas erecta fuit opera, et industria quondam Domni Ouidii Pellotti Praepositi ecclesiae Cathedralis et Hieronimi Brunacci, Marii Ducci, et Sani Mengrani, et aliorum, et ecclesiam et situm ubi post inde Confratres edificarunt Oratorium, et Hospitium habuerunt a dicto Praeposito, cum onere faciendi sacrum singulis festis diebus in ecclesia Sancti Petri...╗.