Archivio segreto vaticano
 
Trascrizione di Don Vittorio Burattini, Responsabile dell'Archivio Vescovile di Grosseto.

«Ecclesia Sancti Leonardi, Commenda

Eadem die XIIII Februarii 1576. Visitauit ecclesiam Sancti Leonardi, que fertur esse Commenda Fratrum, et Equitum Hierosolimitanorum, et ultimus eius possessor fuit d. Lepidus de Placidis, qui non multis ab hinc mensibus extremum diem obiit, ecclesia est oblonga, et decens esset nisi negligeretur. Nullum in ea adest Altare, et seruantur plura Molendinea lignea, que tempore belli senensis confecta fuerunt, et numquam inde remota; ualuis clauditur, et claue.
Supra tectum adest locus pro campanis duabus, que in Arcem delate fuerunt iam per biennium.

RR. DD. Paulus, et Emilius Guidi Canonici meminerunt ante bellum senense pluries in ea sacrum factum fuisse singulis uidelicet Dominicis diebus, et bis etiam inter hebdomadam, quod etiam affirmauit Domnus Alexander filius quondam Laurentii de Nigris de Grosseto, se audisse a suo patre, qui negotia gerebat Domni Lepidi de Placidis Comendatarii dicte Comende , subdens etiam ipsum Comendatarium consueuisse in singulos annos, postquam in dicta ecclesia sacrum fieri non poterit, cum a dictis Molendinis occuparet, erogare pro eleemosina
modium tritici, quod institutum postea fuit omissum a successoribus D. Placidi predicti iam defuncti.

Redditus predicte ecclesie dicunt excedere summam scutorum centum.

Die XVII Februarii 1576. Illustris et R.mus Domnus Visitator apostolicus cum in Visitatione facta supradicte ecclesie Sancti Leonardi Ciuitatis Grosseti, uidisset dictam ecclesiam esse derelictam, et indigere reaptatione, intellexeritque iam magnos redditus habere, cum quibus dicta ecclesia facile instaurari possit, et uolens prouidere ne dicta ecclesia corruat, immo ut suis redditibus instauretur, decreuit commisit, ac fieri mandauit infrascriptum pre ceptum, seu sequestrum, comtra quoscumque Debitores, Colonos, partiarios, Massarios, et alios quoscumque fictuarios bonorum dicte ecclesie Sancti Leonardi, eisdemque precipiendo, ne quicquam ex bonis dicte ecclesie alicui dent, aut soluant, donec prius adimpleta non fuerint ea omnia, que per suam R.mam Dominationem in utilitatem dicte ecclesie ordinata sunt, quod exequi uoluit per affixionem copie eiusdem ad ualuas ecclesie predicte Sancti Leonardi, et hoc ex officio etc. omni meliore modo etc.

 

Tenor autem dicti precepti seu sequestri, est qui sequitur, uidelicet Franciscus Bossius Dei, et apostolice Sedis gratia Episcopus Perusie in Ciuitate Senarum, Grosseti, et aliis in locis in breui expressis Visitator apostolicus Vniuersis, et singulis Debitoribus, Colonis, Partiariis, Massariis Fictabilibus et Empheteoticis bonorum spectantium, et pertinentium ad dictam ecclesiam simplicem Sancti Leonardi site in Ciuitate Grosseti, tenore presentium auctoritate apostolica et qua fungimur in hac parte, ac in uirtute sancte obedientie et sub infrascriptis penis districte precipimus, et precipiendo mandamus, quatenus id totum, et quicquid penes se habent, aut imposterum habebunt de fictis, tam libellariis, quam simplicibus, ac fructibus, redditibus, prouentibus, iuribus, obuentionibus, et emolumentis, ad dictam ecclesiam Sancti Leonardi, quomodocumque

qualitercumque, et qua de causa pertinentibus, et spectantibus penes se in sequestrum, et sub nomine sequestri teneant soluant, er custodiant. Nec quicquam alicui ex dictis fructibus redditibus prouentibus, iuribus obuentionibus et emolumentis ad dictam ecclesiam ut supra spectantibus, et pertinentibus respondere aut disponere audeant nisi prius ea omnia que per nos in utilitatem dicte ecclesie ordinata sunt penitus, et omnino adimpleant, sub pena iterum de proprio soluendi, et scutorum 100 auri locis piis arbitrio nostro, aut R.mi D. Ordinarii applicandorum et executoris in subsidium. Volumus autem quod presentes nostre littere monitoriales seu sequestratorie per affixionem copie ad ualuas predicte ecclesie Sancti Leonardi exequantur, et ita exequutas perinde uos omnes et singulos antedictos arctare, et afficere, ac si personaliter uobis, et cuiuslibet Nuncii plena dabitur fides. Et he c ex officio etc. omni meliore modo etc.In quorum fidem etc. Datum Grosseti ex Hospitali Sancte Marie de Schala, in stantiis mee solite redidentie Die XVII Februarii 1576. Fr. Episcopus Perusie , et Visitator Apostolicus. Ludouicus Caposanctus notarius mandato.

Dicta die XVII Februarii 1576 Lucas Sanctis publicus et iuratus Nuncius Episcopatus. Ciuitatis Grosseti, retulit predicto R.mo D. Visitatori et mihi notario etc. se hodierna die iuisse, et supradictum preceptum seu sequestrum ad ualuas ecclesie predicte Sancti Leonardi affixisse, ibique illius copiam dimisisse, ac alia omnia dixisse, fecisse, ac exsecutum fuisse, prout habuit in mandatis omni meliore modo.

 

 

 

 

 

 

 

 

Torna su