La Chiesa scomparsa
 
Archivio Segreto Vaticano. Congr. Vescovi e regolatori. Visite Ap.60 (già Congr. Concilii, Visite Ap. Vol.119), 1576 Febbraio 15 

«Ecclesia Sancti Benedicti. Die XV mensis Februarii 1576.

Visitauit locum, ubi olim erat ecclesia Sancti Benedicti, sed supra omnium memoriam in ea non fuit celebratum, et tempore belli Senensis solo fuit aequata, ita ut nullum de ea uestigium extet. Redditus quoque ignorantur, et nulla extant bona, nisi unita sint bonis de Abbatia Albarensi pertinentibus, prout nonnulli existmant eo potissimum fundamento quod praedicta ecclesia Sancti Benedicti olim Hospitium fuerit Monacorum predictae Abbatiae ut Sanus Mengaranus meminit se uidisse olim in scriptis antiquis Comunitatis Grosseti, et predictae scripturae iam dudum deperditae sunt; etiam supra ducentos annos Abbatia predicta uersa est in Comendam Religionis Hierosolimitanae».