La Chiesa nel XVI secolo
 


Archivio Segreto Vaticano Congr. Concilii, Visite Ap. Vol.119, c.61v

Trascrizione di Don Vittorio Burattini, Responsabile dell'Archivio Vescovile di Grosseto

«f. 61v Die ultima Februarii 1576.

Idem Illustris et R.mus Domnus Visitator apostolicus accessit ad ecclesiam Plebem nuncupatam Sancti Martini Oppidi Battignani diocesis Grossetanae, et factis in ea solitis de more cerimoniis, uisitauit S.mum Sacramentum retentum super altare maius in Tabernaculo ligneo deaurato in pixide argentea, quae recte clauditur in particulis paruis et inyegris, quae octauo uel XV quoque die renouantur; et interior Tabernaculi pars non est ornata, sed in fundo extensum est corporale; clauditur claue, quae in loco tuto non seruatur, et tegitur conopeio telae ceruleae, et ardet continuo lampas expensis Plebani....

 

f. 62 Baptisterium conditum est prope, et supra altare Sanctae Catherinae, et est lapideum non

 piramidatum, sed ad instar fenestrae; fons claue clauditur per Plebanum retenta, et aqua est munda, et nitida.

Vas pro abluendis Infantibus creteum est, et indecens, quod seruatur una cum panniculo immundo pro abstergendis Baptizatis, retro Iconam altaris Sanctae Catherinae in quodam foramine parietis, et sal retinetur in Sacristia, una cum oleis sacris....

Ecclesia constat unica tantum naui, et e conspectu portae maioris positum est altare maius, ornatum mappis, pallio, candelabris, et Icona, ac predella decentibus, sed supra desideratur Baldacchinum, et petra sacra nimium distat ab anteriori parte altaris....

A sinistro latere aditus ecclesiae adest Cappella testudinata pauimentata, et dealbata et decens, in qua reperitur altare sub titulo Sancti Rocchi, altum et ornatum in forma, Iconam habens congruam, et predellam nimis arctam.

Cappella fuit constructa, et ornata a Communitate ex uoto propter pestem, sed non est dotata, nec habet aliquod onus, in qua celebratur quandoque ex deuotione.

Sequitur Altare Rosarii altum ut conuenit, et ornatum rebus omnibus necessariis et petra sacra cum parua esset a sacris remota fuit. Iconam habet diligenti manu depictam.

f. 62v In dicto Altari adest Sodalitium Rosarii Mulierum...Visitant Consorores Infirmas, et si egenae sint eleemosinis, quas inter ipsas colligunt adiuuant....

Prope altare adest capsa in qua asseruantur paramenta ad usum altaris deseruentia de quibus infra in Inuentario Sacristiae.

E conspectu predicti Altaris Rosarii, adest altare Sanctae Catherinae amplum, et ornatum in forma, petram sacram habens, non cooperta tela, et cum predella effracta, et uetusta....

Immediate sequitur Cappella Beatae Virginis, quae omni ex parte correspondet supradictae Cappellae Sancti Rocchi, et in ea reperitur unicum altare ornatum in forma, sed predella erat

f. 63 nimis arcta, Imaginem habens gloriosissime Virginis opere eleuato, et magnae deuotionis, quae semper accensis luminibus ostendi solet....

Tectum ecclesiae est ex asseribus constructum, et pauimentum planum, et bene lateratum.

Parietes dealbati, et fenestre uitreae.

Pulpitus ligneus est in limine Cappellae Sancti Rocchi.

Chorus adest a lateribus altaris maioris.

Adsunt tria Confessionalia lignea, et deerat tantummodo in fenestrella interiecta inter Confessorem et Confitentem, lamina ferrea.

Cemeterium est bene clausum muris, et fores cancellis ligneis, et claue obsignantur, et est extra ecclesiam, sed multa ossa aderant nuda, et deerat Crux.

Campanile est prope altare maius, ab ecclesia seiunctum, cum tribus campanis.

f. 63v Sacristia sita est in parte ecclesiae sinistra decenter constructa, sed deerat lauacrum, et oratorium, et tabella onerum missarum, et anniuersariorum, quae in dicta ecclesia celebrari oporteant....